라틴어 문장 검색

his tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 150:1)
quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:2)
sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 67:2)
odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:2)
novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 62:1)
"Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:4)
Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum :
(세네카, 행복론, Liber VII 40:3)
Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 111:1)
petatur solus hic, poenas luat quas debet, alto cinere cumulabo domum;
(세네카, 메데아 3:20)
sin caede mea cumulare parat luctus nostros, invidet etiam cur in patria mihi saeva mori?
(세네카, 옥타비아 14:2)
ita personam suam deus arbiter et ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumulaverunt;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:4)
Oneras, consummatissime pontificum, verecundiam meam, multifaria laude cumulando si quid stilo rusticante peraravero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)
perque haec spes opesque istius raptim saltuatimque cumulari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:3)
Salomon deinceps, ut templum aedificaret in Solymis, solidas populi vires in opere concussit, quamvis Palestinorum captivas opes et circumiectorum regum tributarias functiones australis reginae Sabaitis gazae cumula-erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:5)
cumque tibi vagiret tertius infans, protinus ingenti non venit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque caelum sordentem promere fumo et cantu signare diem, sed tardus inersque nunc demum mea vota cano?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten18)

SEARCH

MENU NAVIGATION