라틴어 문장 검색

Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장7)
Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri velit ostendit:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장7)
quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam ex mala.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 4:2)
In civitate discordi et ob crebras principum mutationes inter libertatem ac licentiam incerta parvae quoque res magnis motibus agebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장1)
nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:3)
octoginta autem ciuium milibus in transmarinas colonias distributis, ut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteret, sanxit, ne quis ciuis maior annis uiginti minorue decem, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset, neu qui senatoris filius nisi contubernalis aut comes magistratus peregre proficisceretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 1:1)
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,si das hoc, paruis quoque rebus magna iuuari.
(호라티우스의 두번째 편지, 157)
Ut enim creatorem non in caelo tantum miramur et terra, sole et oceano, elefantis, camelis, equis, bubus, pardis, ursis, leonibus, sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis et istius modi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eandemque in cunctis veneramur sollertiam, ita mens Christo dedita aeque et in maioribus et in minoribus intenta est sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:2)
et in omnes caerimonias pia sollicitudo disposita non minus, non maius neglegebat officium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:4)
esse minora igitur quaedam maioraque debent, esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest, multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:14)
nec se committere muris Ausus adhuc ullis, te primum, parva Phaseli, Magnus adit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:20)
Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVIII Porphyriones1)
sciendum sane est artem hanc esse petitionis, ut minora inpetrare cupientes maiora poscamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 704)
contrarium est si parva licet componere magnis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4963)
parvam Troiam simulataque magnis et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3491)

SEARCH

MENU NAVIGATION