라틴어 문장 검색

" Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et virtutes illarum in artum retraxisse ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 86:3)
eadem enim detinet causa, quae maligne alit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 141:2)
Deluduntur itaque imitatione plagarum et simulatis deprecantium lacrimis placantur et falsa ultione falsus dolor tollitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 14:2)
Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 67:1)
in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:1)
est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:5)
Qui inquirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones, etiam si secreto habiti sunt, eruit, se ipse inquietat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:5)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
Perpetua illos hiemps, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat;
(세네카, De Providentia, book 1 50:3)
Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 86:3)
" Hoc, malignissima capita et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 91:2)
Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:3)
" Qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:2)
me Tagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:34)
hac, Aegalei qua nemus alta texitur alno, qua prata iacent quae rorifera mulcens aura Zephyrus vernas evocat herbas, ubi per graciles levis Ilisos labitur agros piger et steriles amne maligno radit harenas;
(세네카, 파이드라 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION