라틴어 문장 검색

huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 94:3)
quem si iam ammissum venientem offenderit aura una modo, causas abeundi quaerat honestas et meditata diu cadat alte sumpta querella stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi plus videat quam mortali concedere par est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:22)
sed, cum essent amicorum conplures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad coenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi, hortatusque sum ut alium potius nullo involutum negotio atque a cura liberum quaererent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 6:3)
Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 6:1)
Detegit imbelles animos nil fortiter ausa Seditio, tantumque fugam meditata iuventus, Ac ducis invicti rebus lassata secundis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:64)
Ductor erat cunctis audax Antonius armis, Iam tunc civili meditatus Leucada bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:2)
et cum bellum meditatur, belli exemplum adfert Mars perdere gentem inmanem Lapithum valuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3914)
meditor mente pertracto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6732)
meditatur exercet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1711)
sic Horatius et horridam cultis diluviem meditatur agris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1712)
actus enim est in ipsa meditatione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1714)
nam exercitium est meditatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1715)
Terentius venit meditatus alicunde ex solo loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6132)
Terentius venit meditatus aliunde ex solo loco, item ipse nonne hunc abici oportet in solas terras?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5452)

SEARCH

MENU NAVIGATION