라틴어 문장 검색

Sed pumicata fronte si quis est nondum Nec umbilicis cultus atque membrana, Mercare:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI5)
Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, VII Pugillares membranei1)
Quam brevis inmensum cepit membrana Maronem!
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXVI Vergilius in membranis1)
Si comes ista tibi fuerit membrana, putato Carpere te longas cum Cicerone vias.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXVIII Cicero in membranis1)
nam hymen quaedam membrana quasi virginalis puellae esse dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 9912)
unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum chartae vel membranae de libris arborum volumina fiebant, id est conpaginabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5543)
"et deus aereus vel argenteus de immundo vasculo, ut saepius factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:4)
Quae primum oculos membranis tenuissimis vestivit et saepsit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:2)
& inde vires cunei & mallei innotescunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:2)
utpote cum vis qua pondus p urget planum pQ sit ad vim, qua idem vel gravitate sua vel ictu mallei impellitur secundum lineam pH in plano, ut pN ad pH; atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:3)
propterea quod vis illa, (nisi ubi partes corporum ex congressu laeduntur, vel extensionem aliqualem quasi sub malleo patiuntur,) certa ac determinata sit (quantum sentio) faciatq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:7)
findor ut Arcadiae pecuaria rudere credas, iam liber et positis bicolor membrana capillis inque manus chartae nodosaque venit harundo;
(페르시우스, 풍자, satire 39)
Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:2)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus porrigitur tenuique includit bracchia pinna.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION