라틴어 문장 검색

Superficies quoque numerorum, cum ipsa solidum corpus non sit, additi tamen latitudini solidi corporis caput est. Hoc autem planius his exemplis liquebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numero lineari 1:2)
Liquet autem oppositam et quodammodo contrariam esse hanc medietatem armonicae medietati idcirco, quod in illa quemadmodum est maximus terminus ad parvissimum, sic terminorum maiorum differentia ad differentiam minorum, hic autem e contrario.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:9)
Sed sibi semper mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:12)
quam uti alicuius sceleris ammixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:2)
Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:23)
Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti num id mentior?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:16)
Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:4)
illa enim semper specie felicitatis, cum uidetur blanda, mentitur, haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:6)
Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:6)
Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:20)
Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:13)
— Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:13)
Etenim quae discrepant bona non esse alterum quod sit alterum liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:2)
— Ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:18)
Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION