라틴어 문장 검색

Annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:1)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:3)
Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe, Nec polus aversi calidus qua vergitur Austri;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:12)
alter, vergentibus annis In senium, longoque togae tranquillior usu, Dedidicit iam pace ducem;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:62)
Non senis extremum piguit vergentibus annis Praecipitasse diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:29)
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:54)
Terra quoque immoti concussit ponderis axem, Et medium vergens nisu titubavit in orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:39)
Ast ego curarum, proceres, arcana mearum Expromam, mentisque meae quo pondera vergant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:37)
Libycae quod fertile terrae est, Vergit in occasus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:6)
Et gravis in geminum vergens caput Amphisbaena:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:56)
An delicatae sole rursus Europae Inter tepentes post meridie buxos Sedet ambulatve liber acribus curis?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX9)
Here de theatro, Pollione cantante, Cum subito abires, dum fugis, loquebaris, Hereditatis tibi trecenta venisse, Et mane centum, et post meridie centum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI3)
diei, mane ortus meridies occasus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2686)
pelori Sicilia Graece Trinacria ideo dicitur, quod tres extremitates, quas Graeci ἄκρασ vocant, in mare videtur extendere, Pachynum quod in austrum vergit, Lilybaeum quod Africam spectat, Pelorum quod in Tyrrhenum mare procedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6871)

SEARCH

MENU NAVIGATION