라틴어 문장 검색

Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:1)
sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris, ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor, te copias, te consilium et tuos praebente divos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 144)
siquid tamen olim scripseris, in Meti descendat iudicis auris et patris et nostras nonumque prematur in annum membranis intus positis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:23)
quidve Calabris saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus grandia cum parvis, non exorabilis auro?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 293)
heredes Staberi summam incidere sepulcro, ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio arri, frumenti quantum metit Africa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:5)
illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 174:1)
Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum, qui amicum paravit et qui parat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:1)
Quamdiu nobis populus metet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 2:3)
eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 16:6)
Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent !
(세네카, 행복론, Liber IV 65:2)
Decima iam metitur seges.
(세네카, 오이디푸스 10:9)
frugemque flamma metite natalis soli,
(세네카, Phoenissae 346:1)
quae meti gladio iubes
(세네카, Phoenissae 573:2)
nunc intra muros pastoris bucina lenti cantat, et in uestris ossibus arua metunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1018)
"huc veniet calidis quantum metit Africa terris, quantum vel Calaber, quantum colit Apulus acer, quanta Leontino turgescit messis acervo quantum Mygdonio committunt Gargara sulco, quantum, quae tacitis Cererem venerata choreis, Attica Triptolemo civi condebat Eleusin, cum populis hominum glandem liquentibus olim fulva fruge data iam saecula fulva perirent, porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem88)

SEARCH

MENU NAVIGATION