라틴어 문장 검색

in ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 338:5)
decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti capti, signa militaria relata octoginta duo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 75:1)
et Thracum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:4)
hoc et Lampsaceni, octoginta pondo coronam afferentes, petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 67:1)
munera omnibus in singulos binum milium aeris data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:3)
legatis in singulos binum milium aeris munera missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 74:2)
munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 95:2)
benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 169:1)
munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 187:1)
octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 377:1)
et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 523:4)
Annos octoginta et quattuor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 19)
nempe octoginta debentur huic minae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 335)
Minas tibi octoginta argenti debeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 561)
tu quidem haud etiam es octoginta pondo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2179)

SEARCH

MENU NAVIGATION