라틴어 문장 검색

ab ea milia passus XX est oppidum Ismuc, cuius agrorum regiones incredibili finitae sunt terminatione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장98)
neque hoc potuisset fieri, nisi primum propinquitas esset - non enim plus sunt ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo - nec ullus est clivus sed perpetuus campus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장60)
Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus xx auxiliariis et quattuor milium equitatu a milibus passuum xx castra habet posita *πάλτωͺ et existimat se sine proelio posse vincere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:4)
Peractis septem milibus passuum iterum ambulat mille, iterum residit vel se cubiculo ac stilo reddit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:1)
quae planitie dividuntur, Salso flumine, proxime tamen Ateguam ut flumen sit circiter passus duo milia.
(카이사르, 히스파니아 전기 7:4)
Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetque non incommodam aestate stationem et duobus eminentibus promuntoriis continetur.
(카이사르, 내란기, 2권 23:4)
Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne longius progrederetur orabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 11장1)
sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 290:1)
mille fere passuum ab oppido castra locant nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa et partim artis partim arduis viis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 300:2)
mille fere passuum inter urbem erant castraque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:3)
sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme passus procul a castris Romanis aciem ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 32:1)
ad Uticam tum castra Scipio mille ferme passus ab urbe habebat, translata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 465:1)
abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus, cum operibus tum suapte natura tutus, et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 107:1)
itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 216:1)
Porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 264:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION