라틴어 문장 검색

iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:16)
quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus, consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:2)
hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 219:2)
at si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:3)
Ab hoc modo aequo animo exit, modo nihilo prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sic exitus quaerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 34:1)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
secede mecum potius, ut rerum statum dubium ac minacem iuncta consilia explicent.
(세네카, 아가멤논 6:40)
Ecce alia clades, fulmine irati Iovis armata Pallas quicquid haut hasta minax, haut aegide, haut furore Gorgoneo potest, at igne patrio temptat, et caelo novae spirant procellae, solus invictus malis luctatur Aiax.
(세네카, 아가멤논 10:53)
Alta pax * * nullos civium coetus timet aut minaces victoris iras, non maria asperis insana coris, non acies feras pulvereamve nubem motam barbaricis equitum catervis;
(세네카, 아가멤논 11:7)
"prosiluit,"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 8:7)
maritum indignatum prosiluisse quasi in corruptorem.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 35:5)
uidet intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:5)
Chrysippus quidem ait illum velut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod velut dato signo prosiliat ;
(세네카, 행복론, Liber II 112:2)
Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
nam ut furentium certa indicia sunt audax et minax vultus, tristis frons, torva facies, citatus gradus, inquietae manus, color versus, crebra et vehementius acta suspiria, ita irascentium eadem signa sunt :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION