라틴어 문장 검색

pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:31)
Et fluctibus minantem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 5:1)
Uera dehinc animum subierint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 13:1)
Uel uirides campos transmittere uel subire siluas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 7:1)
Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:4)
Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:7)
Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:5)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:5)
His eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 81:8)
quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum irrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.
(카이사르, 내란기, 2권 13:7)
Sic neque in loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum subire tutum videbatur.
(카이사르, 내란기, 2권 41:10)
Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset.
(카이사르, 내란기, 3권 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION