라틴어 문장 검색

Vltra sese posse studet Natura suumque Supra se metitur opus, sic uincere fertur Artifices alios, quod se superasse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:6)
Quid melius sperare potest, quid maius et ultra Quid poterit uelle mentis conceptus honeste?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:11)
Sed tamen assensum Prudencia sola minorem Donat seque parem tanto negat esse labori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:2)
Non cultu facieque minor, non arte secunda, Tertia uirgo suo non fraudat munere currum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:1)
Symacus in uerbis parcus sed mente profundus, Prodigus in sensu, uerbis angustus, habundans Mente, sed ore minor, fructu, non fronde beatus, Sensus diuicias uerbi breuitate coartat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:5)
Qua racione toni pars altera semper habundet, Transgrediens partem reliquam ne possit in equas Distribui partes tonus integer, immo parumper Excedat pars una toni superetque minorem Et proprio uincat pars altera comate limma, Nec tamen equali sectas libramine partes In duo diuisum diasymata coma recuset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:16)
Cur centrum sedet in medio, cur angulus omnis Aut obtusus hebet, aut sursum tendit acutus Obtusoque minor sit rectus, maior acuto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:10)
cur linea maior De se producat, abciso fine, minorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:13)
Et quamuis minor a primo formaque secundus, Est tamen in reliquis maior primusque decoris Munere, sed reliquos superans, superatur ab uno;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:2)
Hic ignis minus igne calet, plus igne nitescit, Sicque manens unus minor est et maior eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:8)
Si qua minus plene cognoscit, plenius illam Asistens matrona docet suppletque minorem Intuitum panditque latens aperitque reclusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:22)
Non Racio sed sola Fides ibi queritur, illic Transcendit causas celestis causa, minores Exuperat leges lex summa et federa legum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:32)
Non tamen irriguum minor afflat gratia fontem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:20)
Non minor in donis Racio succedit et omne Diffundit munus, nunc primum prodiga donis, Iampridem que parca fuit jam parcere dono Desinit, ipsa tamen redeunt cum fenore dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:1)
Sic instet uicio quod rerum parcat honori, In commune bonum ne lux abscondita parce Luceat et uirtus det fructus clausa minores, Interius sibimet ut pauci uiuat et extra Vt plures, intus sibi uiuens, pluribus extra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION