라틴어 문장 검색

Sed haec omittamus ad praesens, ne qualitercunque credamur in eis accusare naturam, et quia cuilibet sunt manifesta prudenti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:1)
Samson enim, cuius cunctis satis probitas est manifesta, quia mulieri sua non novit celare secreta, ab ea in cordis duplicitate deceptus ab inimicorum legitur exercitu superatus, et ab eisdem captus corporis virtute et oculorum simul est visione privatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:14)
' Unde manifeste patet mulieres non posse mores egregios plenarie possidere quia, ut ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:5)
Quem tractatum nostrum si attenta volueris investigatione disquirere ac mentis intellectu percipere et eiusdem doctrinam operis executione complere, ratione manifesta cognosces neminem in amoris voluptatibus debere male suos expendere dies, ac inde rex coelestis in cunctis tibi propitius permanebit et in hoc saeculo prosperos mereberis habere successus et universa laudabilia et honesta desideria cordis implere, ac in futuro gloriam et vitam possidebis aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:6)
Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum Quin varios coeli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando sperabis frigidus ignem.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:25)
manifeste declarans amicitiam aeternam esse, si vera est;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:33)
Quod si nostris, id est christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi videtur, in huius virtutis acquisitione desudo, quam me adepturum, eius mirabili sublimitate territus, iam pene despero.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:48)
Manifestum proinde est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se, quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:7)
Quod cum de ipsius fructu vel utilitate coeperimus disputare, manifestius pervidebis.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:45)
Amicus igitur amico quod honestum sit suadeat, secure, manifeste, libere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:3)
Nam et hoc ipsum ex persona plebis perversae dixisse prophetam, manifestum est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:14)
ejus opus mirabile, meum opus mutabile.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:90)
Hujus facies nullius adventitii coloris mendicabat hypocrisim, sed rosam cum lilio disputantem in facie, mistione naturae mirabili, plantaverat [0473A] dextera Omnipotentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:3)
Illic Cato pudicae sobrietatis nectare debriabatur mirabili.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:14)
Mirabile dictu!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION