라틴어 문장 검색

Ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장65)
Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장5)
Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:3)
Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 49:3)
Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 3:1)
Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:1)
Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:9)
Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 63:1)
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:19)
Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:6)
esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 7:5)
sic sine satellitibus tyrannus calamitates humanas dispensat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:14)
nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 65:4)
Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?
(세네카, 행복론, Liber IV 17:5)
nec, quae sciebat, maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa transfundere :
(세네카, 행복론, Liber VI 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION