라틴어 문장 검색

post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur definita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:4)
Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:4)
qui cum Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:6)
Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti esset contrarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 175:2)
nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:2)
iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:1)
Nam nec latius atque copiosius de magnis variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere;- si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 1:3)
quod idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 2:2)
semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장1)
Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid deceat est considerandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 3:2)
Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:6)
Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:6)
Sed tamen eos versus facile agnoscit auditor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 3:6)
Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque habet oratori voluptati aurium servienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 5:2)
detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditoris, tollit funditus veritatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION