라틴어 문장 검색

id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)
Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae ualetudinis metus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:5)
- In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:3)
satisque constat hoc collyrium aduersus omne genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 53:9)
Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam ualetudinem bonam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 7:4)
Cibus in hac quoque ualetudine lenis esse debet, ne exasperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:1)
Sub ipsis uero auribus oriri parotides solent, modo in secunda ualetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi conuerso.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:2)
si aduersa ualetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:6)
Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medicinae an corporis an * beneficio contigerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 1:3)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:1)
Infibulare quoque adulescentulos, interdum uocis, interdum ualetudinis causa, quidam consueuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:1)
Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis ualetudo commodior est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 2:4)
Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia, neque luxuria vitiarant:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 4:3)
Abditas causas vocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid adversam valetudinem faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 14:1)
neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quatuor principiis) vel superans aliquid, vel deficiens adversam valetudinem creat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION