라틴어 문장 검색

ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:2)
quid enim est superioris aetatis quod scribi possit de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 1:3)
Nam et de duobus avis iam diximus, Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius quattuor illi filii, P. Scipione, qui ex dominatu Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 2:6)
Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam huius diei memoriam sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:1)
In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et collocari volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:2)
Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:4)
ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus historia muta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:3)
non elogia monimentorum id significant, velut hoc ad portam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:3)
aut quis est, qui maiorum, aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens nulla animo afficiatur voluptate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 48:3)
eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamento est, et qua te audimus valere plurimum, quantum tibi ex monumentis nostris addidisses!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:7)
magnum est enim eadem habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris, sepulcra habere communia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 73:1)
Neque solum vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:1)
Nulla enim eius ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munus exstat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:2)
Iam illa non longam orationem desiderant, quam ob rem existimem publica quoque iura, quae sunt propria civitatis atque imperi, tum monumenta rerum gestarum et vetustatis exempla oratori nota esse debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 201:1)
Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION