라틴어 문장 검색

Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:16)
Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:13)
Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:23)
Quid igitur, o mortales, extra petitis intra uos positam felicitatem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:1)
Quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:4)
nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, hominibus uitio uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:12)
O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:20)
scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:2)
Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:8)
Quid, o superbi, colla mortali iugo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 7:1)
Mortalis aura nominis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 24:1)
omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:2)
neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:9)
Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 6:1)
— Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huius modi statum possit afferre?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION