라틴어 문장 검색

mihi quanto plura recentium seu veterum revolvo tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis obversantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장8)
Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장1)
Ego me, patres conscripti, mortalem esse et hominum officia fungi satisque habere si locum principem impleam et vos testor et meminisse posteros volo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장1)
optumos quippe mortalium altissima cupere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장8)
ceteris mortalibus in eo stare consilia quid sibi conducere putent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장2)
unde gravior pestis fuit, conferta mole, dein convulsa, dum ruit intus aut in exteriora effunditur immensamque vim mortalium, spectaculo intentos aut qui circum adstabant, praeceps trahit atque operit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장5)
et postquam Sabinus, ut sunt molles in calamitate mortalium animi, effudit lacrimas, iunxit questus, audentius iam onerat Seianum, saevitiam, superbiam, spes eius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장8)
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장1)
ceterum plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu ventura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint cadere fallaciis ignara dicentium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장8)
Haud sum ignarus fabulosum visum iri tantum ullis mortalium securitatis fuisse in civitate omnium gnara et nihil reticente, nedum consulem designatum cum uxore principis, praedicta die, adhibitis qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum causa convenisse, atque illam audisse auspicum verba, subisse, sacrificasse apud deos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 27장1)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
cuicumque mortalium, nedum veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장4)
Eodem anno crebris populi flagitationibus immodestiam publicanorum arguentis dubitavit Nero an cuncta vectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi mortalium daret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장1)
et quinam forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium legatis id honoris datum quae virtute et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres considunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장6)
sicuti caelum deis, ita terras generi mortalium datas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION