라틴어 문장 검색

Sed et a defensoribus et custodibus civitatis videntes sibi valide repugnari, nec se in momento vel brevi spatio posse proficere, quia urbs muris et turribus esset inexpugnabilis, Corbahan consilium dederunt, ut nunc castra ab obsidione moveret, viam quam decreverat ad Antiochiam maturaret, Antiochia vero devicta reditum faciens, ad obsidionem circa Rohas reiteraret, donec Baldewinum suosque tanquam oves in ovili trucidaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:2)
Dum sic mane, meridie et vespere a montanis et valle exsilientes, Christianos impeterent, Boemundus et Reymundus ira moti, sine dilatione vallo immenso, quod dicitur fossatum, montanis et civitati deorsum interposito et praesidio quodam murali aedificio desuper firmato, tutelam suis sic fieri constituerunt, ne subito a montanis adversarii erumpentes, peregrinos milites, incaute [0496C] per urbis spatia vagantes, armis et sagittis invadendo detruncarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:6)
Credite procul dubio quod si hodie remanseritis, nec opem nobis ad id negotium tuleritis, hostes vestri erimus, nec ad ullam causam ad vos pertinentem ultra pes noster movebitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:4)
Brodoan et qui cum eo in obsidione Hasart convenerant, cognoscentes quia agmina Christianorum campos vicinos introissent, a longe e castris eorum ignes in nocte relucere, et nebulam fumorum ascendere intuentes, ex consilio et pari mente castra ab obsidione moverunt, scientes quod tot millibus resistere minime valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:8)
Post haec Godefridus dux cum fratre habito colloquio et eidem valedicto, Antiochiam, ad confratres et principes rediturus cum quadraginta praedictis sociis, iter festinus movit, Turbaysel, Ravenel aliisque locis pacifice et prospere hospitio susceptus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:1)
- Quomodo principes ab obsidione Gybel castra moverunt, et Reymundo in auxilium properaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 67:3)
Quo renuente, et caeteris universis capitaneis ad id officium electis, Godefridus dux tandem, licet invitus, ad tuendum urbis principatum promovetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:2)
Promotus ergo consilio et benevolentia omnium Christianorum, turrim David regis quam ipse Reymundus, laxatis fugae Sarracenis, invaserat, requisivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:3)
In sole sedem dux accepit, cum in solio regni Jerusalem promoveretur, quae omnes mundi superat civitates nomine et sanctitate, sicut sol sua claritate universas coeli stellas:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:1)
Promoto nunc Arnolfo ad hanc dignitatem sanctae et novae ecclesiae, donec eligeretur patriarcha Deo et populo acceptabilis, placuit summo principi Jerusalem, duci Godefrido, necnon et caeteris omnibus, ut templo Dominici sepulcri viginti fratres in Christo divini cultores officii constituerentur, qui [0557A] assiduis Domino Deo viventi in laudibus et hymnis psallerent, hostiam corporis et sanguinis Jesu Christi devote immolarent, deinde quotidianam sustentationem de oblatione fidelium constitutam susciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:1)
Dux autem visa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et [0563B] suasu ejusdem comitis universi principes abierant, in littore maris viam continuantes, movit et ipse castra ab obsidione, via regia secus maritima usque ad civitatem Assur praecedentes comprimores consecutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:7)
Ideoque peto, ut aliqua misericordia vel humanitate super me movearis, et [0569C] tam gravi et saevo martyrio me perire non patiaris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:6)
Sed Donimanus Baldewini adventantis audacia et plurima virtute [0583D] illius militari territus, sine mora ab obsidione castra movit, et versus mare Russiae in terram suam fugiendo cum omni equitatu suo divertit, gaudens se Boemundum, tam nominatissimum principem et caput Christianorum, arripuisse, ac metuens ne viribus aut arte Christianorum illum amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:3)
Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:6)
Qui vero dubitant, et formidolosi sunt, de [0586A] loco mecum pedem non moventes, quo tutum illis videtur, revertantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION