라틴어 문장 검색

dehinc mane haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat, audiit condemnauitque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:4)
Inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 13:3)
Inde in naves militibus inpositis Cyprum transmisit et, cum in illo statu rerum id quemque, quod occupasset, habiturum arbitraretur velut certo iure possessum, Aegyptum petere decrevit, utrique regi hostis et semper ex ancipiti mutatione temporum pendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 28:1)
Excepere alios tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat, alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 15:1)
Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 20:2)
sic,—omnibus viis prius investigatis pro iudicio de lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam iustitie necessitate coacti recurramus. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:10)
oportet enim, hanc veritatem venantes, ex hiis ex quibus Ecclesie manat auctoritas investigando procedere. 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:36)
Nunc quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 21:2)
4. Quare autem tripharie principali[ter] variatum sit, investigemus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 66:1)
6. Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore dignantur:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 131:1)
1. Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut, solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 152:1)
Nunc autem restat investigandum de constructionibus elatis et fastigiosis vocabulis;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 78:3)
et ideo consequenter de stantia est agendum, ut scilicet investigemus quid ipsa sit et quid per eam intelligere volumus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 131:3)
Consilii hujusce utilitas cito eluxit, ideoque mutatio magna facta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.58)
Consilium Americanos post tergum invadendi, crebris castrorum mutationibus, frustratum est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION