라틴어 문장 검색

certe ut sequatur, admoneo, in quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi disposita succedant, plurimum laetor maximam me formulam vitae de moribus tuis mutuaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 3:2)
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 3:1)
neque mihi rem credito diuturnius elaboratam vitio vertas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:3)
atque utinam hic nil molle, nil fluidum, nil de triviis compitalibus mutuatum reperiretur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 2:2)
certe si saluberrimis avocamentis, ut qui adhuc iuvenis, tepidius inflecteris, a Platonico Madaurensi saltim formulas mutuare convivialium quaestionum, quoque reddaris instructior, has solve propositas, has propone solvendas hisque te studiis, et dum otiaris, exerce.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 3:3)
veritatis extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:5)
Manet integra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde traduces qualitatis mutueris:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 12:4)
Dum tamen sciatis ipsas leges quoque vestras quae videntur ad innocentiam pergere de divina lege, ut antiquiore forma, mutuatas.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:8)
Inde Romani arcessitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludii a Lydis vocarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:2)
Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi uestro perfectio indicauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.6)
Pro quibus maiestati eius gratias indesinenter exsoluimus, eumque uotis supplicibus exoramus, ut uestram dilectionem in praedicatione euangelii elaborantem et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam, perpeti stabilitate confirmet, et ad augmentum ecclesiae suae potiora per uos suscitet incrementa;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.10)
quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 162:2)
ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nuda specie, alteram muliebri Subtilitate et ornatu symmetriaque sunt mutuati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장17)
Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fertur exquisita, sed etiam plures et variis generibus ab eo liquore pressionibus coactae spiritus efferre ab natura mutuatos effectus ostenduntur, uti merularum [quae motu] voces atque acrobatae bibentiaque et eadem moventia sigilla ceteraque, quae delectationibus oculorum et aurium usu sensus eblandiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장9)
In superioribus itaque libellis ad nostrae fidei professionis defensionem elaboratum est, hic vero ad ipsius ampliciationem elaborandum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION