라틴어 문장 검색

Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obuersentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 20:1)
Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante uicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 30:1)
eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 6:2)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo uacat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:3)
Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut uenter resolutus est, illud malum desinit ex toto.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 19:2)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouerit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 1:3)
si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:8)
Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:1)
Neque alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat [id est rosa et uinum]:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:1)
praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum sinapi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:3)
cuius notae sunt horror calidus, neruorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, uomitus, sic ut uox supprimatur, uel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 2:2)
sanguinem ex naribus extrahere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:6)
Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:1)
Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:4)
Haec nares claudit, uocem obtundit, tussim siccam mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION