라틴어 문장 검색

Quid quod Evandrum aditurus per Tiberim navigat, quod eum esset reperturus Herculi sacra celebrantem, ut sic purificatus sacris possit hospitalibus interesse?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 3:1)
Postea, cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime repugnavit et victor recessit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:3)
Ergo Ulixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:1)
Et ipse Calchas narrat omen quod Graecis navigantibus de serpente passerum populatore contigerit, ex quo denuntiatum est exercitum annos decem in hostico futurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 13:3)
Pompeio naviganti in somnio apparet Iulia, uxor quondam eius, cruentumque fore bellum praedicit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권1)
Ut matutinos spargens super aequora Phoebus Fregit aquis radios, et liber nubibus aether, Et posito Borea, pacemque tenentibus Austris, Servatum bello iacuit mare, movit ab omni Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis Tollitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:6)
Cornua Romanae classis validaeque triremes, Quasque quater surgens exstructi remigis ordo Commovet, et plures quae mergunt aequore pinus, Multiplices cinxere rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:8)
at hi tortum validis aplustre lacertis Avulsasque rotant, excusso remige, sedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:26)
ast aliae mutato remige puppes Victores vexere suos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:74)
Sic Venetus stagnante Pado, fusoque Britannus Navigat Oceano:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:6)
475 Caesar decernit solus Brundusium navigare, Antoniumque accersere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권25)
759 Lesbum navigat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권39)
Classis in adversos erumpat remige ventos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:25)
Cessatis, pueri, nihilque nostis, Vaterno Rasinaque pigriores, Quorum per vada tarda navigantes Lentos tinguitis ad celeuma remos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVII1)
Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION