라틴어 문장 검색

LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et iudicia de furtis habita esse apud veteres scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 2:1)
Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 3:3)
' Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 10:1)
si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur non intercedemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 6:6)
Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 5:1)
Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:1)
Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 7:1)
Item Pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:1)
nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 8:2)
'Vos,' inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos quibuscum sermocinamur intendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:1)
et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 1:2)
Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data, nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 9:1)
Sic Taurus, omni suasionum admonitionumque genere utens, sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 5:1)
Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 1:1)
Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION