라틴어 문장 검색

in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam videri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 2:4)
cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:2)
nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 1:5)
quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:3)
Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장1)
iam a communitate res diiuncta videbitur, ut sit explicata definitio sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:13)
Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:8)
Haec ego scribere publice supersedi, primum quod memineram pro necessitudine amicitiae nostrae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse perinde meis ac tuis partibus fungi;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:1)
Gaudeo primum tua gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra redundat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:1)
Accessit vinculum necessitudinis publicae;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 5:1)
Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 1:1)
'Tu quem voles tibi terminum statues, cui nulla cum provincia necessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 5:4)
Afficior adulescentia ipsius, afficior necessitudinum casu.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 7:1)
tantam mihi post consulatum reverentiam praestat, et publicae necessitudinis pignera privatis cumulat officiis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 1:3)
Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION