라틴어 문장 검색

atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장1)
quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:1)
Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab istis saepe dicitur - proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:4)
quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:2)
haec intenta nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam, monumentum sui nominis, nece Papiri cruentavit, haec eadem longo intervallo conversa rursus est in me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 2:4)
Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt - quae ego vidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:1)
nihilne igitur interest-- nam hoc dicet aliquis -- patrem quis necet anne servum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:1)
illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 3:1)
uri, vinciri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumolpus iussisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:9)
Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis . . . Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat . . . Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:5)
Paucis diebus interpositis provolat, Pecus trucidat, ipsos pastores necat, Et cuncta vastans saevit irato impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.9)
Sed te, contempti generis animal improbum, Quae delectaris bibere humanum sanguinem, Optem necare vel maiore incommodo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.8)
Missi statim pontifices qui defodiendam necandamque curarent.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 7:1)
laurum tamen patitur atque etiam nitidissimam profert, interdum sed non saepius quam sub urbe nostra necat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 4:3)
Saepe, suos utero quae necat, ipsa perit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1419)

SEARCH

MENU NAVIGATION