라틴어 문장 검색

gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad ulciscendam necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi[i] dormientis et misericordia correptum abiecto ferro recessisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 3:2)
quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis crimine teneri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 2:2)
quo magis miror fuisse qui traderent fraude a Seiano necatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 1:4)
nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 1:1)
quotiens quidem hostem uel insidiatorem ultus esset, excubitori tribuno signum de more poscenti non temere aliud dedit quam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 1:7)
constat quosdam cum paedagogis et capsaris uno prandio pariter necatos, alios diurnum uictum prohibitos quaerere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 2:3)
senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 1:5)
omnium autem consiliorum secretorumque particeps die, quem necandae matri Nero destinarat, ad auertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 1:1)
Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 1:1)
Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime tulit statimque Diuum appellare conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 1:1)
quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 18:3)
quos illi ob iniurias tortos necaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 14:2)
"quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:4)
"Quin igitur ulciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 6:2)
"Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque hostem finito post mortem illius odio parricidae caede esse vos ultos, neminem impium effugisse vestras manus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION