라틴어 문장 검색

"tunc omnis in astris consonet arcana volucris bona murmura lingua, si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권181)
"nectam fraude moras;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권306)
"quid longa malis exordia necto?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권21)
tum generum, ne laudis egens, iubet ardua necti tempora Thebarumque ingenti voce citari victorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권354)
"ego nempe tamen, qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina vitae praereptumque iter et maternos reddere menses, adde, quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권78)
properatur in hostem more fugae, nec monstra tenent, quae plurima nectit prodigialc canens certi fors praevia fati.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권190)
Talia nectebant, subito cum pigra tumultu expavit domus, et multo sudore receptus fertur Atys, servans animam iam sanguine nullo, cui manus in plaga, dependet languida cervix exterior clipeo, crinesque a fronte supini.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권284)
stetit arduus alto amne, manuque genas et nexa virentibus ulvis cornua concutiens sic turbidus ore profundo incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권194)
sic anceps dura belli vice mutua Grais Sidoniisque simul nectebat vulnera Mavors:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권258)
"an in pugnas alium iubet ire profanus Tiresias iterumque meos oracula nectit in gemitus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권138)
ita undique regi dolus nectitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 63:5)
sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestine inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 240:1)
nexi vincti solutique se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 247:1)
hoc proposito edicto et qui aderant nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex privato, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 262:1)
iamque ab omni parte munimenta vellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret clamabant, experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem avidum certaminis emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION