라틴어 문장 검색

Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:13)
Itaque se magnas et gravis iniurias civium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:5)
Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur, arma capta esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent:
(카이사르, 내란기, 3권 102:6)
Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장6)
Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 16장4)
Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장1)
Ubi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos, qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 3장1)
Marcum Aristium, tribunum militum, iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cabillono educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장5)
Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 55장5)
omnes paenituit pretii venumque redibat, dum vendi potuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:23)
propriae solacia sorti communes vult esse notas et venditus ipse vendere cuncta cupit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:120)
vendentis certe pudeat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:124)
patricius, consul maculat quos vendit honores;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:316)
Romuleas vendit segetes et possidet arva vulneribus quaesita meis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:46)
hoc genus emptori cives cum moenibus offert, hoc vendit patriam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:171)

SEARCH

MENU NAVIGATION