라틴어 문장 검색

inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:1)
undique colles Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:3)
Docte ergo Virgilius dixit apud ea numina animam volucris remansisse quibus ad litandum data est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:4)
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)
Audiit, et votis Phoebus succedere partem Mente dedit, partem volucres dispersit in auras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 7:2)
tum silvis scena coruscis Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:5)
Ter frustra conprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima fumo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 14:2)
— Qualis coniecta cerva sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum Nescius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:1)
Apud Virgilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur in nemora alta vocans:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:1)
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt Prata movere animum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:1)
Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva Perdita, nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:1)
In classem cadit omne nemus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:6)
Utque ferae tigres numquam posuere furorem, Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur, Altus caesorum pavit cruor armentorum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:19)
Nemora alta remotis Incolitis lucis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION