라틴어 문장 검색

Omnem ex animo erade nequitiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:4)
Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 4:1)
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:1)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:7)
da frena et omnem prona nequitiam incita:
(세네카, 아가멤논 3:5)
Res est profecto stulta nequitiae modus.
(세네카, 아가멤논 3:30)
proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 1:18)
Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur, eversos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 64:3)
Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.
(세네카, 행복론, Liber II 114:2)
Non patitur aviditas quemquam esse gratum ;
(세네카, 행복론, Liber II 119:1)
O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem !
(세네카, 행복론, Liber III 66:1)
Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 80:2)
habet enim omnia nequitiae semina ;
(세네카, 행복론, Liber IV 128:1)
exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit.
(세네카, 행복론, Liber V 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION