라틴어 문장 검색

carnificem et laqueum pridem abolita et esse poenas legibus constitutas quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia supplicia decernerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장8)
Plauto parari necem non perinde occultum fuit, quia pluribus salus eius curabatur et spatium itineris ac maris tempusque interiectum moverat famam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장1)
et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장4)
occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장10)
laeta aliqua viderant et praesentem saevitiam melioris olim fortunae recordatione adlevabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장5)
additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea vidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장5)
peditum si quis integer longinqua et avia, vulnerati castra repetivere, virtutem regis, saevitiam et copias gentium, cuncta metu extollentes, facili credulitate eorum qui eadem pavebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장2)
unde quamquam adversus sontis et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saevitiam unius absumerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장11)
sed summum robur in Faenio Rufo praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per saevitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis antibat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum adduxerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni intentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장6)
telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique reum iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장3)
venturos qui ipsum quoque vincirent, postremo indigna nece adficerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장9)
Proximam necem Plautii Laterani consulis designati Nero adiungit, adeo propere ut non complecti liberos, non illud breve mortis arbitrium permitteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장1)
cui enim ignaram fuisse saevitiam Neronis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장4)
neque aliud superesse post matrem fratremque interfectos quam ut educatoris praeceptorisque necem adiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장5)
' et ille multum tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevitiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se dicendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION