라틴어 문장 검색

atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
(아풀레이우스, 플로리다 20:11)
"Cur saeva crudelitas vel propter indicium sceleris arbitro pepercit?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:11)
Neci mora, cum omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis, laciniis cunctis suis renudata, crinibus quam dissolutis ad hilarem lasciviam in speciem Veneris quae marinos fluctus subit pulchre reformata, paulisper etiam glabellum femina rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens verecundia,
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:1)
"Emeditatis ad haec illa fletibus, quamque sanctissime poterat adiurans cuncta numina, tantum scelus abnuebat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:56)
"De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:7)
"Prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur cum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur."
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:9)
"iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:6)
"Quod scelus nisi tandem desines, magistratibus te constanter obiciam."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:20)
"At mihi scelus istud depellant caelites,"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:1)
"neci istud factum putes ulla benivolentia, sed ut ei redeunti medela salubri possem subsistere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:11)
"Vespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권166)
Dum secum mitissimi homines altercant de mea nece, iam et domum perveneramus, nam timor ungulas mihi alas fecerat.
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:8)
Tum quae ferebamus amoliti properiter, nulla salutis nostrae cura sed ne meae quidem necis habita, comitibus adscitis qui vulnerati remanserant, dudum recurrunt reliqua laturitaedio, ut aiebant, nostrae tarditatis.
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:9)
Dumque in ista necis meae decunctor electione, matutino me rursum puer ille peremptor meus contra montis suetum ducit vestigium.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION