라틴어 문장 검색

Idem praestat pulvis ex contritis aridis myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:6)
pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex via pulvis injectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:7)
spiritu retento currere, sed minime in pulvere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 1:8)
imponendusque pulvis cum oleo, et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt, et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:9)
vel album ex ovo cum rosa mixtum, adjecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 5:2)
Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa injiciendum est, adjiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tingere candens ferrum solitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 12:1)
Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde imponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 65:1)
Per omne autem tempus curationis vitandus clamor, sermo quoque multus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quidquid vel tussim vel sternutamentum movet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 4:1)
hunc neque candentes audent vestire pruinae, hunc venti pulsare timent, hunc laedere nimbi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:28)
nec signifer ullus nec miles pluviae flores dispergere ritu cessat purpureoque ducem perfundere nimbo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:189)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
placet ipse sibi laxasque laborat distendisse genas fictumque inflatus anhelat, pulvere respersus tineas et sordibus ora pallidior,a verbisque sonat plorabile quiddam ultra nequitiam fractis et proelia narrat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:155)
canitiem raram largo iam pulvere turpat et lacrimis rugas implet anile gemens suppliciterque pias humilis prostratus ad aras mitigat iratas voce tremente nurus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:15)
Sic fatus clipeo, quantum vix ipse deorum arbiter infesto cum percutit aegida nimbo, intonuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:104)
Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)

SEARCH

MENU NAVIGATION