라틴어 문장 검색

Scimus enim quot quantaeque noxae epoto nivis humore nascantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 24:2)
Aqua enim ex nive resoluta, etiamsi igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:3)
Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 27:1)
si nix sit illa quae visa est, intellegit in ipsa ratio etiam tactus rigorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:3)
Fregit et Arctoo spumantem vertice Rhenum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:51)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
Cruor altus in undis Spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:36)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Iamque Pyrenaeae, quas numquam solvere Titan Evaluit, fluxere nives, fractoque madescunt Saxa gelu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:45)
Rhipaeas huc solve nives, huc stagna lacusque Et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:72)
Iam sparserat Aemo Bruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:1)
At Genusum nunc sole nives, nunc imbre solutae Praecipitant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:42)
Terribiles ratibus sustentant moenia cautes, Ioniumque furens rapido cum tollitur Austro, Templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:9)
primus chalybem fraenosque momordit, Spumavitque novis Lapithae domitoris habenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:73)

SEARCH

MENU NAVIGATION