라틴어 문장 검색

Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 4:1)
Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 6:1)
Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 3:1)
multam dixit et multa dicta est, non esse abs re putavi notare quod M. Cato aliter dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 7:2)
De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 1:1)
Item flocces audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 7:1)
Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 8:1)
Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me esse, si dicerem librum scriptum De Negotiositate, aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 4:1)
"Praeter haec super ea quoque re dissentitur, an ex usu exque officio sit iudicis, rem causamque de qua cognoscit interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante sententiae tempus, ex iis quae apud eum in praesens confuse varieque dicuntur, proinde ut quoquo in loco ac tempore movetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 18:1)
Hoc autem, inquiunt, Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates et musica et geometrica disserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 7:1)
Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 1:1)
Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 6:2)
Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque 'vagire ' dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 3:2)
Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 1:1)
Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION