라틴어 문장 검색

peream nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 5:2)
nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus , munerarium Augustus primus dixerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 97:1)
et, si necesse sit, veterem horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 217:3)
Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti ueteres amicos muneribus expleant, deinde nouos aqquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장9)
Sed etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc semper novum erit, usus et inventorum ab aliis scientia ac dispositio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:1)
arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit, nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 9:2)
iam Latii montes veterisque penates Evandri, quos mole nova pater inclitus orbis excolit et summis aequat Germanicus astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 27)
parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio, et tantum abesse spes veteris levandi fenoris, ut tributo novum fenus contraheretur in murum a locatum saxo quadrato faciundum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 329:1)
cuius origo, ut a 'vetere' 'vetustius' ac ' veterrimum,' sic a 'novo' declinatum 'novius' et novissimum.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 3:4)
Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:13)
quia, quae in se nova sunt, intelligentur tamen ex analogia veterum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 70:2)
neque ad id quod agitur plus interesse putamus, utrum quae jam invenientur antiquis olim cognita, et per rerum vicissitudines et saecula occidentia et orientia sint, quam hominibus curae esse debere, utrum Novus Orbis fuerit insula illa Atlantis et veteri mundo cognita, an nunc primum reperta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:4)
denique ipse dixit veteresque Latini ideo quia scit esse etiam novos, id est a Fundis usque ad Vulturnum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 62)
ut rivorum inductionem sic accipiamus, per fossam vel pratum purgatum deducere, id est emittere, quoniam cautum in libris sacris est "feriis denicalibus aquam in pratum ducere nisi le- gitimam non licet, ceteris feriis omnes aquas licet deducere". ergo hic, ut aliquibus videtur, 'deducere' purgare est et sordes emittere, quae praecludant aquam, ideo quia a pontificibus, ut novum fieri non permittitur feriis, ita vetus purgari permittitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2709)
"res placuit, cultuque novo licet Idibus uti et canere ad veteres verba iocosa modos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권444)

SEARCH

MENU NAVIGATION