라틴어 문장 검색

nam postulato Votieno ob contumelias in Caesarem dictas, testis Aemilius e militaribus viris, dum studio probandi cuncta refert et quamquam inter obstrepentis magna adseveratione nititur, audivit Tiberius probra quis per occultum lacerabatur, adeoque perculsus est ut se vel statim vel in cognitione purgaturum clamitaret precibusque proximorum, adulatione omnium aegre componeret animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장2)
hibernus auster revolvit fluctus pulsoque introrsus freto brevia litorum nudantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장8)
at Meherdates validis auxiliis nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in casum dare proelioque experiri statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장3)
tantus inde ardor certantis exercitus fuit ut intra tertiam diei partem nudati propugnatoribus muri, obices portarum subversi, capta escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo milite amisso, paucis admodum vulneratis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장7)
quid superesse nisi ut corpora quoque nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et armis meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장7)
etenim crebro vulgi rumore lacerabatur, tamquam viros et insontis ob invidiam aut metum extinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장2)
abscisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere agit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:3)
caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum et cremato iam corpori admixtum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장2)
rapta arma, nudati gladii;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장9)
missi ad Par- thum Armeniumque legati, provisumque ne versis ad civile bellum legionibus terga nudarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장8)
Aquileiam progressae, proturbatis qui de Othone nuntiabant laceratisque vexillis nomen Vitellii praeferentibus, rapta postremo pecunia et inter se divisa, hostiliter egerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장4)
denique nulla in posterum cura lacerare imperium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장8)
tum confossum laceratumque et absciso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장7)
nudaverat sinistrum cornu Batavorum ala transfugiens statimque in nos versa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장8)
et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, latera nostrorum nudavere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION