라틴어 문장 검색

Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
contra qui capillo sunt rariore non eo facile nudantur nutriente humore, quod φλέγμα vocitatur, sed fit illis cita canities:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:2)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic convestiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:3)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis, Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:11)
Tu quoque commissae nudatam deseris arcem, Scipio, Nuceriae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:17)
Nam vicina operi belloque intacta priore Inter nudatos stabat densissima montes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:15)
Iamque omni fusis nudato milite telis, Invenit arma furor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:24)
Nudatos Caesar colles desertaque castra Conspiciens, capere arma iubet, nec quaerere pontem Nec vada, sed duris fluvium superare lacertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:13)
Tunc freta servantur, dum se declivibus undis Aestus agat, refluoque mari nudentur arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:11)
Nam pepulit Varum campo, nudataque foeda Terga fuga, donec vetuerunt castra, cecidit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:85)
Nudas Aquilonibus undas Succedens Boreae iam portum fecerat Auster.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:81)
Distento lumina rictu Nudantur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:7)
Incurrere cuncti Debuerant in Bactra duces, et ne qua vacarent Arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis Imperii nudare latus, dum perfida Susa In tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION