라틴어 문장 검색

Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:1)
— Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:19)
— Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:24)
Num igitur deus facere malum potest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:10)
— Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:9)
Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:14)
— Ita est. — Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sint imbecilles?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:22)
Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit, eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime amministrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:1)
— Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:3)
— Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:5)
— Perspicuum est. — Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:13)
Quidnam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:4)
Quid, si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caeco putaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:8)
— Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:11)
Num igitur ea mentis integritate homines degunt ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION