라틴어 문장 검색

ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)
Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae nuncupantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:3)
ignotos et aliis infensos eoque principem nuncupantis procul arcebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장3)
praeerat castello Decrius impiger manu, exercitus militia et illam obsidionem flagitii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장3)
repertum est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur, cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris atque imperii Romani esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장3)
ex quis Cornelius Scipio legatus praefuit qua praedatio in Leptitanos et suffugia Garamantum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장2)
extremo anni mors Aelii Lamiae funere censorio celebrata, qui administrandae Syriae imagine tandem exolutus urbi praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장2)
At Romae caede continua Pomponius Labeo, quem praefuisse Moesiae rettuli, per abruptas venas sanguinem effudit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장1)
et Abudius Ruso functus aedilitate, dum Lentulo Gaetulico, sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is Seiani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe exigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장2)
datum posthac C. Cassio, qui Syriae praeerat, deducere iuvenem ripam ad Euphratis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장6)
is propere vectus non tamen integras res invenit, adversa interim legionis pugna, cui Manlius Valens praeerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장2)
neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장10)
ille inruptione subita territum exutumque campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus, centurio Casperius praeerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장5)
Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장1)
deinde ambitu suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero praetorum qui praeessent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION