라틴어 문장 검색

Hic denique regis audito nuntio, pedites centum et quinquaginta colligens, arma aptavit, iter versus Rames insistens, sicut ex mandato regis illi constitutum erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:2)
Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Et sub manu traditoris Botheri constituti, Tankrado nuntios dirigunt, eo quod vir Christianus et bellator praecipuus fuerit, quatenus assumptis viribus et sociis, ad eos transiens, primatum civitatis et regionis apprehenderet ac deinceps obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:3)
nunc audientes quia denuo Tankradus Femiam obsederat, et Brodoan nihil adversus eum poterat, nuntios Tankrado miserunt quomodo sibi in auxilium et ultionem sanguinis [0664A] patris sui venirent, si utile et acceptum sibi suisque videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:2)
Tankradus autem, nuntiis eorum auditis et benigne remissis, libenti animo eos sibi in auxilium adfuturos annuit, foedus cum eis percutiens de omnibus quae circa urbem et adversus cives et Botherum acturus esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:3)
Hoc denique audito nuntio, metus tantus universorum [0667A] corda ex Dei voluntate invasit, ut sine mora tentoria sua ibidem relinquentes, universam fugam maturarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:5)
Hoc rex sinistris nuntiis comperiens, septuaginta probis militibus electis et assumptis, illuc festinus via secessit, et apud S. Abraham nocte hospitio quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:3)
Deinde post dies aliquot nuntii Turcorum regi Baldewino Accarone in hunc modum locuti sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:1)
CAP. V. - Tankradus a Bertranno invitatus, ad colloquium illius festinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 9:1)
Tandem Willhelmus de hac legatione sollicitus, consilio cum [0680C] suis inito, Tankrado nuntios dirigit, quatenus ei subveniret adversus Bertrannum, cognatum suum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 16:3)
Obsidione itaque locata, Baldewino regi Jerusalem nuntios misit, quomodo Tripolin obsederit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 18:2)
Tankradus regis voluntate et nuntiis auditis, Willhelmum ab ira et omni assultu compescuit, donec regi ore ad os loquerentur, et ad eum Tripolin proficiscerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:1)
Asserebant etiam iidem nuntii, ultima necessitate famis ac defensionis Baldewinum et universos cives compulsos:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:3)
Siluit igitur rex, siluerunt et nuntii.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:7)
Divulgata autem tam famosi principis adunatione per regionem civitatis Edessae, nuntii Armenii regi Baldewino diriguntur, qui omnem rem et apparatum illius declarent, quatenus praevisis et suis convocatis, hostibus tutius et facilius ad resistendum occurreret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION