라틴어 문장 검색

hoc autem ad superiora pertinet, quia dixerat 'mixtis lustrabo Maenala nymphis'. nec carmina nobis ipsa placent quia dixerat 'carmina pa- storis Siculi modulabor avena'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 627)
sane hunc equum cuiuscumque nominis alii apud Arcadiam, alii in Thessalia editum dicunt, in qua etiam montem altissimum ostendunt, ubi primum equus visus sit, in tantum, ut ob hanc causam a Thessalis Neptuno equestre certamen memorent institutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1213)
huic opinioni Pindarus re- fragatur, qui eum ait de Cea insula in Arcadiam migrasse ibique vi- tam coluisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 144)
unde multi 'patrium' pro 'paternum' accipiunt eo, quod Pan non Arcas sit, sed Ithacesius, ut a patre, non a patria vox haec videatur detorta, quia (Mercurius) in Arcadia genitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 162)
lycaei montis Arcadiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 163)
maenala mons Arcadiae, dictus ἀπο` τῶν μήλων, id est ab ovibus, quibus plenus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 173)
tethys emat omnibus undis Tethys est uxor Oceani, nympharum mater.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 311)
'Lycaonis' autem subaudis 'filiam', ut "Deiphobe Glauci". Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 13817)
quidam prodidere has nymphas fuisse Cretenses, Iovis nutrices, et ob meritum consecra- tas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2469)
nymphae enim sine piaculo non pos- sunt moveri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2703)
'Cyllenius' autem 'ignis' est stella Mercurialis, nam in Cyllene monte Arcadiae dicitur natus esse Mercurius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3358)
Panopea autem nympha est marina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4373)
lotoque Lotos nympha quaedam fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 841)
nymphasque sorores non Panis vel Silvani, sed inter se sorores, ut "Aetnaeos fratres", inter se scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4941)
silvae amnesque lycaei κατ' ἐξοχη`ν montem Arcadiae posuit, vel quia pecorosa est, vel quia Pan illic est rusticum numen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION