라틴어 문장 검색

Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt ventos a tergo mille carinae multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 5:6)
invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 116)
scilicet ut victus repetit gladiator harenam, et redit in tumidas naufraga puppis aquas, forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, sic mihi res eadem vulnus opemque feret, Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 111)
di tibi posse tuos tribuant defendere semper, quos in materia prosperiore iuves, si tamen interea, quid in his ego perditus oris quod te credibile est quaerere quaeris, agam, spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, tristia leniri numina posse dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 57)
sed tua peccato lenior ira meo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 228)
posse puta fieri lenito principe vultus ut videas media tristis in urbe meos, utque ego te videam causa graviore fugatum, haec sunt a primis proxima vota meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 815)
hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1154)
pro se quisque sedulo Faciebat quo illam mihi lenirent miseriam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1108)
Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:4)
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore, iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:1)
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:4)
inpium lenite clamorem sodales et cubito remanete presso.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 274)
lenit albescens animos capillus litium et rixae cupidos protervae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 148)
silvestris homines sacer interpresque Deorum caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:1)
sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem possis et magnam morbi deponere partem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 117)

SEARCH

MENU NAVIGATION