라틴어 문장 검색

Hunc affectum adversus omnis habet sapiens, quem adversus aegros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem saevientium excipere convicia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:1)
Non accipiet contumeliam, si obscenorum vocibus improbis per forum agetur ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 77:3)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:5)
Omnes effugisti casus, livorem, morbum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 142:1)
quaedam enim scolae iam quasi obscena refugiunt nec si qua sordidiora sunt aut ex cotidiano usu repetita possunt pati.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:5)
ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi uocitati sunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 10:8)
"at, inquit, inter pueriles condiscipulorum sinus lasciuiam manu obscena iussisti."
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 11:2)
uestris fascibus, securibus uestris iam puellae iocantur obscenae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.17)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
.non ille regno servit aut regno imminens vanos honores sequitur aut fluxas opes, spei metusque liber, haud illum niger edaxque livor dente degeneri petit;
(세네카, 파이드라 7:3)
falsa licet cupidus deponat gaudia livor:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8b6)
nec possum infamis dominae defendere voces, nobilis obscenis tradita carminibus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 162)
quae manus obscenas depinxit prima tabellas et posuit casta turpia visa domo, illa puellarum ingenuos eorrupit ocellos nequitiaeque suae noluit esse rudis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 617)
me doceat livor mecum habuisse meam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 810)

SEARCH

MENU NAVIGATION