라틴어 문장 검색

Et Francis aperta est via, et introeuntes in Westfalaos et conquisierunt eos omnes;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 779 74:4)
Ibi consilio inito, eo quod nimium inundationes aquarum fuissent, ut per Toringiam de orientale parte introisset super Ostfalaos et filium suum domnum Carolum dimisisset una cum scara contra Westfalaos;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 784 89:2)
Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:4)
ille vero postolavit, ut licentiam haberet sibi tonsorandi et in monasterio introeundi et pro tantis peccatis paenitentiam agendi et ut suam salvaret animam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:11)
non tamen in ea sine admiratione introiit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:4)
Obserat hec aurem nec minus aure domum.
(ANONYMUS NEVELETI, De duabus canibus 11:6)
In stomachi fundo torpet obitque calor, Victa fame natura fugit, uis arida fauces Obserat et solitum non sinat ire cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:9)
neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit.
(아풀레이우스, 변명 73:5)
stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo.
(아풀레이우스, 플로리다 16:24)
ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti.
(아풀레이우스, 플로리다 17:6)
Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet libratam totius loci medietatem, signum perfecte luculentum, veste reflatum, procursu vegetum, introeuntibus obvium et maiestate numinis venerabile:
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:2)
"Vix finieram, et illico me perducit ad domum quampiam, cuius ipsis foribus obsaeptis per quandam brevem posticulam intro vocat me et conclave quoddam obseratis luminibus umbrosum demonstrat matronamque flebilem fusca veste contectam, quam propter assistens Hic inquit Auctoratus ad custodiam mariti tui fideliter accessit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:19)
Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:4)
"Nam summa laquearia, citro et ebore curiose cavata, subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur, bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium."
(아풀레이우스, 변신, 5권6)
"hunc offrenatum unius offulae praeda facile praeteribis, ad ipsamque protinus Proserpinam introibis, quae te comiter excipiet ac benigne, ut em molliter assidere et prandium opipare suadeat sumere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:151)

SEARCH

MENU NAVIGATION