라틴어 문장 검색

nec haec, qui divini habentur, profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 13:6)
' Artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 37:2)
persuaderi igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur extis, cognita esse a haruspicibus observatione diuturna?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 40:5)
valet autem in fulguribus observatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 60:3)
Non enim sumus ei nos augures, qui avium reliquorumve signorum observatione futura dicamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 103:8)
aut eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans atque diuturna est, cum quid visum secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi soleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 184:4)
"At enim observatio diuturna (haec enim pars una restat) notandis rebus fecit artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 217:1)
"Si, igitur, neque deus est effector somniorum, neque naturae societas ulla cum somniis neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est, ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi qui ea vident nihil divinent, ei qui interpretantur coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 218:1)
in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:5)
quid Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:4)
Vt igitur poeticae versus inventus est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 2:4)
in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:1)
is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:2)
Nam & Linearum rectarum & Circulorum descriptiones in quibus Geometria fundatur, ad Mechanicam pertinent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:10)
Has lineas describere Geometria non docet sed postulat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION