라틴어 문장 검색

Vix inclyti militis expletae sunt exsequiae, et ecce in ipso mane Sabbati, quod illuxit tertia die postquam urbs capta est, adsunt universae barbarae nationes et legiones gentilium in apparatu copioso, quas Corbahan ex universis regnis, terris et locis orientalis plagae contraxerat, in campis et planitie tentoriis locatis, obsidionem faciens circa spatiosae urbis muros et moenia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 58:1)
Altero vero die Corbahan, ex sententia suorum, exercitum suum copiosum sic in multis millibus in gyro civitatis ad obsidionem omnium portarum divisit, ut ex omni parte inclusis peregrinis nec a dextris, nec a sinistris ullus introitus pateret, aut exitus aliquis daretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:6)
Sic ex omni parte locata obsidione, et paucis diebus transactis, quadam luce clarissima aliqui Turcorum milites e castris procedentes, et ad moenia Antiochiae equo advolantes, sagitta et arcu corneo Gallos provocant, sperantes pari successu praevalere, quo antea in Rotgeri decollatione gloriati sunt, et insigni fama in castris Corbahan praeire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:1)
Tankradus autem miles acerrimus, et nunquam Turcorum sanguine satiatus, sed semper [0497C] caedi eorum inhians, comperta illorum insania, fremitu et audacia, artus ferro assuetos lorica vestivit, assumptisque consociis equo et lancea doctissimis, et a porta quam Boemundus, cum adhuc fieret obsidio, tuebatur, inter muros et antemurale, quod vulgo Barbicanas vocant, clam egrediens, Turcos pugnae intentos ex improviso inclamans, fortiter assilit, incautos atterit et perforat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:3)
- De magnitudine famis in populo Dei, et quam care vendebantur vilissima.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 67:3)
Sic undique urbe vallata, et de die in diem gentilium copiis accrescentibus, et omni parte exitum prohibentibus, tanta inter Christianos invaluit fames, ut [0498D] pane deficiente non solum camelos, asinos, equos et mulos comedere non abborrerent, sed etiam coria, quae indurata et putrefacta per tres et sex annos in domibus erant reperta, nunc calidis aquis madefacta et mollificata, tum ea quae recenter ab armentis avulsa, pipere, cumino aut quolibet pigmento condita, manducabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:3)
tam gravi fame arctabantur!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:4)
Scio quod horrescunt aures mala et tormenta inauditae famis auscultantes, quibus populus Dei inclusus opprimebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:5)
Iners denique et modicum vulgus calceos suos ex corio, prae famis angustia devorare cogebatur, plures vero radicibus urticarum ac quarumlibet silvestrium herbarum, igne coctis et mollitis miserum ventrem impleverunt, et sic infirmati, quotidie moriendo minuebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:11)
Post aliquot dies, postquam Corbahan firmavit [0499B] obsidionem in circuitu Antiochiae, et omnem exitum ac introitum urbis clauserat, populumque Dei diversis assultibus vexaverat, cibosque inferri omni parte interdixerat, clade longaque abstinentia et bellico labore Christiani afflicti et fessi, minus vigiles esse coeperunt in tuitione urbis et moenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:1)
Post haec peregrinis famis angustia, prout audivistis et multo * amplius, coactis, nec aditum aliquem reperientibus ad inferendos vel acquirendos cibos, prae obsidione undique constituta, quidam de humili vulgo vitam periculo destinantes, in magna ambiguitate et formidine clam procedebant ab urbe [0500B] in umbra noctis, ad portum Simeonis, quondam illic in montanis eremitae, descendentes et dato pretio a nautis et mercatoribus victum accipientes, per vepres et fruteta in tenebris ante lucem repedare solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:1)
Laxati vero per devia montium, propter Turcorum [0501A] insidias, iter sine requie habuerunt, quousque in Alexandriam minorem profecti sunt, ubi Stephanus Blesensis, ab obsidione Antiochiae sequestratus causa infirmitatis, morabatur, eventum rei et finem sociorum illic auditurus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:2)
In eodem siquidem loco idem Stephanus, intelligens ab iisdem viris, pericula confratrum de die in diem magis accrevisse nempe famis intolerantiam, Turcorum jactantiam et assultus, virorum et equorum cladem diffisus est vitae, minime se tutum credens in hoc loco, nec siccum iter insistere ausus, navigio reditum suum ac diffugium cum praedictis principibus parat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:3)
«Fratres universi, qui laboratis fame et [0501C] pestilentia, qui Turcorum et gentilium turbis vallati mortem temporalem speratis incurrere, non hunc gratis sufferre vos credatis laborem, sed audite et pensate praemium quod Dominus Jesus omnibus his redditurus est qui ejus amore et gratia hac in via morituri sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:2)
Willhelmus et itidem Willhelmus, [0503A] Stephanus et eorum consocii formidolosi et profugi aptant naves, remos et vela alto mari inferuntur, Constantinopolim remeare disponentes, relictis fratribus in obsidione, quos nunquam a manibus Corbahan liberari posse existimabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION